ANCILLA Honorum

ANCILLA Honorum
ANCILLA Honorum
Treb. Pollioni dictus est Antipater quidam, in Divo Claudio, c. 5. Nam Gallus Antipater, Ancilla honorum et Historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo sic habuit, Venimus ad Imperatorem nominis sui.
Ubi alii legunt, Ancillariorum et Historicorum dehonestamentum; Vir doctus emendat, Pater ancillariorum: sed constanter optimi codices suggerunt, Ancilla Honorum etc. Ancillam nempe honorum An tipatru mhunc vocat
Trebellius, adulatorem et assentatorem summarum potestatum vel ambitiosum. Namque ancillam vocabant Latini, qui sordide adularetur et ambiret vel honores vel honoratos. Gloss. Ancillula, ἐργόμωκος, παιδίσκη; ubi ancillula idem plane est, quod hôc locô ancilla. Ἐργόμωκον enim Graeci vocant hominem adulandi adsentandique artificem. Eaedem Glossae, Adsentatores, ἐργόμωκοι, adsentio, ἐργομωκῶ, συγκατατίθεμαι. In aliis Gloss. ἐργόμωκος, adulator, ambitiosus. Ita apud Trebellium, Ancillam honorum accipere possumus, ambitiosum et honorum cupidum; cuiusmodi homines etiam ἐρίθους Graeci vocant: ἔριθος autem, ut nemo ignorat, ancilla est lanifica; unde ἐριθεία, ambitio exponitur in optimo Glossario. Sic et ἐριθιςταὶ τῶ μαθητῶ, adsectatores, in iisdem Glossis exponuntur. Salmas. ad Pollion. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GALLUS Antipater — ancilla honorum et bistoricorum dehonestamentum, Pollioni in Claud …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Список латинских фраз — В Викицитатнике есть страница по теме Латинские пословицы Во многих языках мира, в том числе в …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”